- GYMNAS
- GYMNASapud Pap. Stat. l. 2. Sylv. 2. v. 8.Cum stadio iam pigra quies, canusque sederetPulvis, ad Ambracias conversa gymnade frondes.Et l. 3. Sylv. 1. v. 43.—— hîc tibi festaGymnas, et insontes iuvenum sine caestibus ira.Gymnicus agon est, lucta, palaestra. Hinc Therapnaea Gymnas, eidem l. 4. Sylv. 2. v. 48. i. e. Laconica palaestra. Quae protervae gymnades, Achill. l. 1. v. 358.—— Tu frange regendoIndocilem, sexumque tene, dum nubilis aetas,Solvendusque pudor neve exercere protervasGymnadas, aut lustris nemorum concede vagari.Ubi omnia virilia exercitia illustri puellae, de qua ei sermo, vitanda dicit, praecipue nudandorum corporum, quo more Gymnasia Spartana insaniebant: unde et nomen etc. Vide quoque infra ubi de Gymnicis Ludis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.